- CAMPANA
- CAMPANAinventum quibusdam Paulini Episcopi Nolae, Civitatis Campaniae, circa A. C. 400. unde a civitate Nolae; a patria Campanae nomen. Sunt qui Sabiniano Pontifici Romano rem attribuunt, eo decepti, quod heras is Canonicas primus campanae sonitu distinxit. Nonnulli a gentibus petunt, quod apud Ovidium, Martialem, Tibullum, Statium, Manilium, Graecos item veretes tintinnabula reperiantur et pelves, etiam aera strepitantia in eadem saepe munia, quibus hodie campanis utimur. Non adducar tamen, ut ingentes campanarum nostrarum moles, eis saeculis excogitatas censeam. Novum enim nomen novum praedicat artificium, et dicitur Lupus Episcopus Autelianensis A. C. 610. pulsando campanas in templo Stephani, apud Senonas, quô signô convocare solebat poupulum, exercitum Clotharii, qui muros obsidebat, adeo terruisle, ut omnes sese in fugam verterint: unde patet, nec vulgares tunc fuisse campanas, nec Clothatii militibus cognitas. Averni tamen, signô iam usi Sidonii aevô, circa A. C. 480. sed umcô forsam et exiguô: Lupus grandiores adhibuerit, et in classicum, ut hodie solet, pulsatas. In Britannia Insul. circa A. C. 680. inquit Beda Hist. Eccl. l. 4. c. 23. Audivit subito in aere notum campanae sonum, quô ad orationes excitari vel convocari solebant. Graeci multo recentius a Veneto acceperunt, qui circa A. C. 874. Basilio Imperatori duodenas magni ponderis, attificiique non vulgaris donô misir campanas: Suntque Venetorum munere tum primum Campano aere usi, Sabellie. Ennead. 9. l. 1. Ante hoc vero tempus celebris erat Campanatum usus in Anglia. Refert enim Ingulphus, Turketulum primum Croylandiae Abdatem, qui obiit A. C. 875. eidem monasterio, quod ipse fundaverat, 6. dedisle campanas, duas scil. magnasBartholomaeum et Betelinum dictas: duas medias, Turketulum et Betwinum: et duas minores, Pegam et Begam. Postquam iam ante fieri curâsser marimam campanam, nomine Guthlacum, quae cum praedictis mirabilern faciebat harmoniam. Munia Campavae sic olim numerabantur in Ecclesia:Laudo Deum verum, plebem voco, congrego Clerum,Defunctos ploro, pestem fugo, festa decoro.Durandus Ration. l. 1. c. 4. sex genera tintinnabulerum in Ecclesia memorat; cum inquit: Squilla, pulsarur in triclinio, i. e. Refectorio; Cymbalum in claustro: Nola in Choro: Nolula seu dupla campana, in horologio: Campana in Campavili: Signum in turri. Belethus vero divin offic. c. 68. Tiutinnabulum pro Squilla ponit, et Campanam in turri collocat, campannulam in coenobio, Hieronymi ad Eustochium ductus auctoritate: signum autem pro quolibet pulsandi mstrumento accipit, quô quidpiam signisicatur. Occurrunt alia etiam vocabula generali sensu: Pelvis, unde Anglic. Bel, et Cloca alias Glogga, a German. Gloggen. Vide Vincentium Spec. Histor. l. 23. c. 9. et 10. Gregor. Turonens. Hilst. l. 2. c. 23. Henricum Spelmann. Glossario Archaeol. alios; et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.